KEVENHULLERUS

KEVENHULLERUS
KEVENHULLERUS
Car. Comes, ex illustri Germaniae Fam. in qua legitur Sigismundus Kevenhuller ab Aichelberg, qui Saeculi decimi quarti principio floruit. Inprimis vero eam virtus Augustini, qui Maximiliani. I. Imp. Consiliarius, novis luminibus illustravit. Is communis pater duarum inprimis linearum factus est ex filiis Christophoro atque Sigismundo: quae ambae aliquoties iterum in diversum abiêrunt. Car. praefati progenitores sic habent: Ioh. Kevenhuller ab Aichelberg, qui Obiit A. C. 1416. ex Christina filia Vilhelmi de Zillenbart genuit Augustivum memoratum qui Exstinctus A. C. 1519. ex Siguna de Weispriach, fil. reliquit Christophorum Capitancum Carinthiae Defunctum A. C. 1557. Cui Elisabetha de Mansdorff genuit Bartholomaeum Kevenhuller Com. de Franckenberg, qui Decessit A. C. 1612. pater ex Blanca Ludimilla Turriana 8filia Francisci Com. de Turre et Valsassina) Francisei Christophori Com. Kevenhuller: cuius fil. ex Barbara Teufflin (filia Car. Teuffel Baronis) bis iam dictus Car. uxotem sibi iunxit - - - sororem habet Mariam Barbaram, Alberto Dn. de Zinzendorf, nuptam, Phil. Iac. Spener Theatr. Parte II. p. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”